VIARUM Curatores

VIARUM Curatores
VIARUM Curatores
apud Romanos, ab Augusto instituti, memorantur Suetonio, in eo, c. 37. Nova officia excogitavit: curam operum publicorum, viarum, aquarum etc. et Capitolino in Marco, de quo postquam vias urbis atque itinerum diligentissime curâsse dixerat, addit, c. 11. Dedit praeterea Curatoribus regionum ac viarum potestatem, ut vel punirent, vel ad praefectum urbi puniendos remitterent eos, qui ultra vectigalia quicquam ab aliquo exegissent. Ius autem magis vetus restituit, quam novum fecit. Curabantur ab iis Viae, in certa spatia divisae, unde stariones viarum, apud Statium, l. 4. Sylv. 9. v. 16. ad Plotium,
---- priusquam
Te Germanicus arbitrum sequenti
Annonae dedit, omniumque late
Praefecit stationibus viarum.
ad quem locum, Barthium vide, et de Viarum Curatoribus hisce plura apud doctissimum optimique Iudicii Taciti Commentatorem, l. 3. Annal. nec non supra aliquid voce Via: it. ubi de Quatuorviris viarum curat. Certe et sequenti aevô Viae ac Itinera sollicite a bonis Principibus curata, uti patet ex tit. de Itin. mun. in C. Theodos. et in l. 4. Cod. de Privileg. domus Aug. Vide quoque Leonem Imperator. in Tacticis. c. 20. §. 71. et supra Strata. At apud Thebanos olim sternendarum in oppido viarum cura ministerium sordidissimum habebatur: quod cum Epaminondae, Boeotarchiâ defuncto, contumeliae causâ cives irati demandâssent, sine ulla cunctatione id recepit, daturumque se operam, ut brevi speciosissimum evaderet, asseveravit. Quod et effectum dedit, mirisicâ enim precuratione abiectissimum prius negotium, pro amplissimo ornamento expetendum, Thebis reddidit, Val. Max. l. 3. c. 7. ex ext. 5. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • curatores viarum — Keepers of ways. Under the Roman law, curatores viarum were officers whose duty it was to superintend the making and mending of the roads. See 1 Bl Comm 357, footnote …   Ballentine's law dictionary

  • КУРАТОРЫ —    • Curatōres,          первоначально чрезвычайные чиновники, которые имели надзор за известными предметами, имя, обычное во времена императоров, напр., alvei et riparum, смотревшие за берегами Тибра, aquarum, смотрители водопроводов, cloacarum… …   Реальный словарь классических древностей

  • CURATOR — in Glossis S. Benedicti cap. de Magistr. φροντιςὴς καὶ λογιςτὴς, nomen erat Magistratus, cuius erat in civitatibus rebus venalibus pretia imponere, Curialibus praeesse, vectigalibus ac tributis persolvendis invigilare, ut est in Curatoris… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VIGINTIVIRI agris dandis — apud Romanos, qui fuerint, docet Rosinus, Antiqq. Rom. l. 7. c. 47. cum ait: Cum aut Lege aliquâ a Plebe scitum, aut Senatusconsuliô decnetum esset, Coloniam aliquam deduci, et numerus colonorum esset scriptus, creabantur Comitiis Tributis, modo… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • QUATUORVIRI — viarum curandarum, nomen Magistratûs apud Romanos, qui viis vel sternendis praessent, Maxima enim cum priscis temporibus Senatus diligentia esset in faciendis sarciendisque viis tam intra, quam extra Urbem: earum curandarum munus primum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Organisation de la ville de Rome — L organisation de la ville de Rome a varié au cours de l histoire de la Rome antique en suivant les évolutions institutionnelles qui amenèrent la transformation de la République romaine en un empire d abord d inspiration « libérale »… …   Wikipédia en Français

  • Organisation de la ville de rome — L organisation de la ville de Rome a varié au cours de l histoire de la Rome antique en suivant les évolutions institutionnelles qui amenèrent la transformation de la République romaine en un empire d abord d inspiration « libérale »… …   Wikipédia en Français

  • Vigintisexviri — Ancient Rome This article is part of the series: Politics and government of Ancient Rome Periods …   Wikipedia

  • Vigintisex viri — Die Vigintisexviri (Singular Vigintisexvir) waren ein collegium von einfachen Richtern und Beamten (magistratus minores), die in der römischen Republik, noch bevor sie in den cursus honorum eintraten, gewisse öffentliche Aufgaben (u. a.… …   Deutsch Wikipedia

  • Vigintisexviri — Die Vigintisexviri (Singular Vigintisexvir) waren ein collegium von einfachen Richtern und Beamten (magistratus minores), die in der römischen Republik, noch bevor sie in den cursus honorum eintraten, gewisse öffentliche Aufgaben (u. a.… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”